

Liber Judicum*
Caput 3: Versus 25
Tulerunt.[ID., quaest. 23.]Quomodo pueri regis Eglon clavi aperuerunt, quod Aod clavi non clauserat? Aut si ille clavi clauserat, quomodo eam secum non tulerat, ut nec isti clavi aperire possent? Proinde aut alia clavis allata est, aut tale genus clausurae fuit, quod sine clavi posset claudi, nec sine clavi aperiri. Nam sunt quaedam talia, sicut ea quae verudata [MSS.,veruclata] dicuntur.